Àíòè÷íàÿ áèáëèîòåêà. Àíòè÷íàÿ èñòîðèÿ - Ðèìñêàÿ èñòîðèÿ
ModernLib.Net / Èñòîðèÿ / Ìàðöåëëèí Àììèàí / Ðèìñêàÿ èñòîðèÿ - ×òåíèå
(ñòð. 64)
Àâòîð:
|
Ìàðöåëëèí Àììèàí |
Æàíð:
|
Èñòîðèÿ |
Ñåðèÿ:
|
Àíòè÷íàÿ áèáëèîòåêà. Àíòè÷íàÿ èñòîðèÿ
|
-
×èòàòü êíèãó ïîëíîñòüþ
(3,00 Ìá)
- Ñêà÷àòü â ôîðìàòå fb2
(2,00 Ìá)
- Ñêà÷àòü â ôîðìàòå doc
(900 Êá)
- Ñêà÷àòü â ôîðìàòå txt
(873 Êá)
- Ñêà÷àòü â ôîðìàòå html
(2,00 Ìá)
- Ñòðàíèöû:
1, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8, 9, 10, 11, 12, 13, 14, 15, 16, 17, 18, 19, 20, 21, 22, 23, 24, 25, 26, 27, 28, 29, 30, 31, 32, 33, 34, 35, 36, 37, 38, 39, 40, 41, 42, 43, 44, 45, 46, 47, 48, 49, 50, 51, 52, 53, 54, 55, 56, 57, 58, 59, 60, 61, 62, 63, 64, 65, 66, 67, 68, 69, 70, 71, 72, 73
|
|
10. ergo quia spatium deliberandi aut exiguum dabatur aut nullum, hinc inpatientia militis perterrente, inde horrenda circumsonantibus Alamannis, id consilium ratio celeritatis admisit, ut arctoam montium partem, quam clementer diximus esse proclivem, Sebastianus cum suis occuparet, fugientes Germanos, si fors ita tulisset, levi negotio confossurus: quo, ut placuit, maturato Gratianoque apud signa Iovianorum retro detento, cuius aetas erat etiam tum proeliorum inpatiens et laborum, Valentinianus ut dux cunctator et tutus centurias et manipulos capite intecto conlustrans, nullo potentium in conscientiam arcani adhibito, remota multitudine stipatorum, speculatum radices aggerum avolavit cum paucis, quorum industriam norat et fidem, praedicans, ut erat sui adrogans aestimator, inveniri posse aliam viam ducentem ad arduos clivos praeter eam, quam inspexere proculcatores. 11, per ignota itaque et palustres uligines devius tendens insidiatricis manus locatae per obliqua subito oppetisset adcursu, ni necessitatis adiumento postremo per labilem limum incitato iumento digressus, legionum se gremiis inmersisset post abruptum periculum, cui adeo proximus fuit, ut galeam eius cubicularius ferens auro lapillisque distinctam, cum ipso tegmine penitus interiret nec postea vivus reperiretur aut interfectus. 12. Proinde quiete reficiendis corporibus data, signoque erecto, quod solet ad pugnam hortari, tubarum minacium accendente clangore, fidentissimo impetu acies motas prompte ante alios praeiere duo iuvenes lecti in principiis adeundi discriminis, Salvius et Lupicinus, Scutarius unus, alter e schola Gentilium, fragore terribili concitantes: hastasque crispando cum ad rupium obiecta venissent, trudentibusque Alamannis evadere ad celsiora conarentur, advenit omne pondus armorum, isdemque antesignanis per hirta dumis et aspera magno virium nisu in editas sublimitates erepsit. 13. acri igitur partium spiritu conflictus cuspidibus temptatur infestis, et hinc arte belli doctior miles, inde licet feroces sed incauti barbari dexteris coiere conlatis, quos latius sese pandens exercitus infusis utrimque cornibus adflictabat, per fremitus territos et equorum hinnitus et tubas. 14. nihilominus tamen ipsi adsumpta fiducia restiterunt, aequataque parumper proeliorum sorte, haud parva mole certatum est, dum turmarum funeribus mutuis res gerebatur. 15. disiecti denique Romanorum ardore metuque turbati, miscentur ultimis primi, dumque in pedes versi discedunt, verrutis hostilibus forabantur et pilis. postremo dum anheli currunt et fessi, pandebant sequentibus poplites et suras et dorsa. stratis denique multis, lapsorum partem Sebastianus cum subsidiali manu locatus post montium terga trucidavit ex incauto latere circumventam: dispersi ceteri silvarum se latebris amendarunt. 16. In hac dimicatione nostri quoque oppetiere non contemnendi. inter quos Valerianus fuit domesticorum omnium primus, et Natuspardo quidam Scutarius, exsertus ita bellator, ut Sicinio veteri conparetur et Sergio. hisque tali casuum diversitate perfectis milites ad hiberna, imperatores Treveros reverterunt.
XI
1. Per haec tempora Vulcatio Rufino absoluto vita, dum administrarat, ad regendam praefecturam praetorianam ab urbe Probus 2 accitus, claritudine generis et potentia et opum amplitudine cognitus orbi Romano, per quem universum paene patrimonia sparsa possedit, iuste an secus non iudicioli est nostri. 2. hunc quasi genuina quaedam, ut fingunt poetae, fortuna vehens praepetibus pinnis, nunc beneficum ostendebat et amicos altius erigentem, aliquotiens insidiatorem dirum et per cruentas noxium simultates. et licet potuit, quoad vixit, ingentia largiendo, et intervallando potestates adsiduas, erat tamen interdum timidus ad audaces, contra timidos celsior, ut videretur cum sibi fideret, de cothurno strepere tragico, et ubi paveret, omni humilior socco. 3. atque ut natantium genus elemento suo expulsum haut tam diu spirat in terris, ita ille marcebat absque praefecturis, quas ob iurgia familiarum ingentium capessere cogebatur, numquam innocentium per cupiditates inmensas, utque multa perpetrarent inpune, dominum suum mergentium in rem publicam. 4. namque fatendum est: numquam illa magnanimitate coalitus clienti vel servo agere quicquam iussit inlicitum, sed si eorum quemquam crimen ullum conpererat admisisse, vel ipsa repugnante iustitia, non explorato negotio sine respectu boni honestique defendebat. quod vitium reprehendens ita pronuntiat Cicero ´ quid enim interest inter suasorem facti et probatorem? aut quid refert utrum voluerim fieri an gaudeam factum?ª. 5. suspiciosus tamen, et munitus suopte ingenio fuit et subamarum adridens blandiensque interdum, ut noceat. 6. id autem perspicuum est in eius modi moribus malum, tum maxime cum celari posse existimatur; ita inplacabilis et directus, ut si laedere quemquam instituisset, nec exorari posset nec ad ignoscendum erroribus inclinari, ideoque aures eius non cera sed plumbis videbantur obstructae. in summis divitiarum et dignitatum culminibus anxius et sollicitus, ideoque semper levibus morbis adflictus. hae per occidentales plagas series rerum fuere gestarum.
XII
1. Rex vero Persidis longaevus ille Sapor, et ab ipsis imperitandi exordiis dulcedini rapinarum addictus, post imperatoris Iuliani excessum et pudendae pacis icta foedera, cum suis paulisper nobis visus amicus, calcata fide sub Ioviano pactorum, iniectabat Armeniae manum, ut eam velut placitorum abolita firmitate, dicioni iungeret suae. 2. et primo per artes fallendo diversas, nationem omnem renitentem dispendiis levibus adflictabat, sollicitans quosdam optimatum et satrapas, alios excursibus occupans inprovisis. 3. dein per exquisitas periuriisque mixtas inlecebras captum regem ipsum Arsacen adhibitumque in convivium iussit ad latentem trahi posticam, eumque effossis oculis vinctum catenis argenteis, quod apud eos honoratis vanum suppliciorum aestimatur esse solacium, exterminavit ad castellum Agabana nomine, ubi discruciatus cecidit ferro poenali. 4. deinde nequid intemeratum perfidia praeteriret, Sauromace pulso, quem auctoritas Romana praefecit Hiberiae, Aspacurae cuidam potestatem eiusdem detulit gentis diademate addito, ut arbitrio se monstraret insultare nostrorum. 5. quibus ita studio nefando perfectis, Cylaci spadoni et Artabanni, quos olim susceperat perfugas, commisit Armeniam – horum alter ante gentis praefectus, alter magister fuisse dicebatur armorum – isdemque mandarat, ut Artogerassam intentiore cura excinderent, oppidum muris et viribus validum, quod thesauros et uxorem cum filio tuebatur Arsacis. 6. iniere, ut statutum est, obsidium duces. et quoniam munimentum positum in asperitate montana, rigente tunc caelo nivibus et pruinis adiri non poterat, eunuchus Cylaces aptusque ad muliebria palpamenta, Artabanne adscito, prope moenia ipsa fide non amittendae salutis accepta propere venit, et cum socio ad interiora susceptus ut postulavit, suadebat minaciter defensoribus et reginae, motum Saporis inclementissimi omnium lenire deditione veloci. 7. multis post haec ultro citroque dictitatis, heiulanteque muliere truces mariti fortunas, proditionis acerrimi conpulsores in misericordiam flexi mutavere consilium, et spe potiorum erecti, secretis conloquiis ordinarunt hora praestituta nocturna, reclusis subito portis validam manum erumpere, vallumque hostile caedibus adgredi repentinis, ut lateant id temptantes, polliciti se provisuros. 8. quibus religione firmatis egressi, biduumque ad deliberandum, quid capessere debeant, sibi concedi clausos petisse adseverantes, in desidiam obsessores traduxerunt et vigiliis, quibus ob securitatem altiore stertitur somno, civitatis aditu reserato iuventus exiluit velox, passibusque insonis expeditis mucronibus repens, cum castra nihil metuentium invasissent, iacentes multos nullis resistentibus trucidarunt. 9. haec inopina defectio necesque insperatae Persarum, inter nos et Saporem discordiarum excitavere causas inmanes, illo etiam accedente, quod Arsacis filium Papam suadente matre cum paucis e munimento digressum, susceptumque imperator Valens apud Neocaesaream morari praecepit, urbem Polemoniaci ponti notissimam, liberali victu curandum et cultu. Qua humanitate Cylaces et Artabannes illecti, missis oratoribus ad Valentem, auxilium eundemque Papam sibi regem tribui poposcerunt. 10. sed pro tempore adiumentis negatis, per Terentium ducem Papa reducitur in Armeniam, recturus interim sine ullis insignibus gentem, quod ratione iusta est observatum ne fracti foederis nos argueremur et pacis. 11. Hoc conperto textu gestorum Sapor ultra hominem efferatus, concitis maioribus copiis Armenias aperta praedatione vastabat. cuius adventu territus Papa itidemque Cylaces et Artabannes, nulla circumspectantes auxilia, celsorum montium petivere secessus, limites nostros disterminantes et Lazicam, ubi per silvarum profunda et flexuosos colles mensibus quinque delitescentes regis multiformes lusere conatus. 12. qui operam teri frustra contemplans, sidere flagrante brumali, pomiferis exustis arboribus castellisque munitis et castris, quae ceperat superata, vel prodita cum omni pondere multitudinis Artogerassam circumsaeptam et post varios certaminum casus lassatis defensoribus patefactam incendit: Arsacis uxorem erutam inde cum thesauris abduxit. 13. Quas ob causas ad eas regiones Arintheus cum exercitu mittitur comes, suppetias laturus Armeniis, si eos exagitare procinctu gemino temptaverint Persae. 14. Inter quae Sapor inmensum quantum astutus et, cum sibi conduceret, humilis aut elatus, societatis futurae specie Papam ut incuriosum sui per latentes nuntios increpabat quod maiestatis regiae velamento Cylaci serviret et Artabanni, quos ille praeceps blanditiarum inlecebris interfecit, capitaque caesorum ad Saporem ut ei morigerus misit. 15. Hac clade late diffusa, Armenia omnis perisset ni propugnatoris Arinthei adventu territi Persae eam incursare denuo distulissent, hoc solo contenti quod ad imperatorem misere legatos petentes nationem eandem, ut sibi et Ioviano placuerat, non defendi. 16. quibus repudiatis Sauromaces pulsus, ut ante diximus, Hiberiae regno, cum duodecim legionibus et Terentio remittitur, et eum amni Cyro iam proximum Aspacures oravit ut socia potestate consobrini regnarent, causatus ideo se nec cedere nec ad partes posse transire Romanas, quod Vltra eius filius obsidis lege tenebatur adhuc apud Persas. 17. Quae imperator doctus, ut concitandas ex hoc quoque negotio turbas consilio prudentiaque molliret, divisioni adquievit Hiberiae, ut eam medius dirimeret Cyrus, et Sauromaces Armeniis finitima retineret et Lazis, Aspacures Albaniae Persisque contigua. 18. His percitus Sapor, pati se exclamans indigna, quod contra foederum textum iuvarentur Armenii, et evanuit legatio, quam super hoc miserat corrigendo, quodque se non adsentiente nec conscio dividi placuit Hiberiae regnum: velut obseratis amicitiae foribus, vicinarum gentium auxilia conquirebat, suumque parabat exercitum, ut reserata caeli temperie subverteret omnia, quae ex re sua struxere Romani.
LIBER XXVIII
I
1. Dum apud Persas, ut supra narravimus, perfidia regis motus agitat insperatos, et in eois tractibus bella rediviva consurgunt, anno sexto decimo et eo diutius post Nepotiani exitium, saeviens per urbem aeternam urebat cuncta Bellona, ex primordiis minimis ad clades excita luctuosas, quas obliterasset utinam iuge silentium! ne forte paria quandoque temptentur, plus exemplis generalibus nocitura quam delictis. 2. ac licet ab hoc textu cruento gestorum exquisite narrando iustus me retraheret metus multa reputantem et varia, tamen praesentis temporis modestia fretus, carptim ut quaeque memoria digna sunt explanabo, nec pigebit, quid ex his, quae apud veteres acciderint, timuerim, docere succincte. 3. bello Medico primo cum diripuissent Asiam Persae, obsidentes Miletum molibus magnis, minantesque defensoribus cruciabiles neces, iniecere clausis necessitatem, ut omnes magnitudine malorum adflicti, peremptis caritatibus propriis, proiectoque in ignem mobili censu, arsuros se certatim congererent in communem pereuntis patriae rogum. 4. hoc argumentum paulo postea digestum tumore tragico Phrynichus in theatrum induxerat Athenarum, paulisperque iucunde auditus, cum cothurnatius stilus procederet lacrimosus, indignatione damnatus est populi arbitrati non consolandi gratia sed probrose monendi, quae pertulerat amabilis civitas, nullis auctorum adminiculis fulta, hos quoque dolores scaenicis adnumerasse fabulis insolenter. erat enim Atheniensium colonia Miletus, deducta inter Ionas alios per Nileum filium Codri, qui fertur pro patria bello se Dorico devovisse. 5. sed ad proposita veniamus. Maximinus regens quondam Romae vicariam praefecturam, apud Sopianas Valeriae oppidum obscurissime natus est, patre tabulario praesidialis officii, orto a posteritate Carporum, quos antiquis excitos sedibus Diocletianus transtulit in Pannoniam. 6. is post mediocre studium liberalium doctrinarum defensionemque causarum ignobilem, et administratas Corsicam itidemque Sardiniam, rexit deinde Tusciam. unde morato in itinere diutius successore, progressus ad curandam urbis annonam, etiam provinciae moderamina retinebat, egitque consideratione triplici inter exordia cautius. 7. primo quod recalebat in auribus eius parentis effata, quid augurales alites vel cantus monerent oscinum adprime callentis, ad usque sublimia regimenta..., sed periturum ferro poenali: dein quod nanctus hominem Sardum, quem ipse postea per dolosas fallacias interemit, ut circumtulit rumor, eliciendi animulas noxias et praesagia sollicitare larvarum perquam gnarum: dum superesset ille, timens ne proderetur, tractabilis erat et mollior; postremo quod tamquam subterraneus serpens per humiliora reptando nondum maiores funerum excitare poterat causas. 8. Principium autem unde latius se funditabat, emersit ex negotio tali. Chilo ex vicario et coniux eius Maxima nomine, questi apud Olybrium ea tempestate urbi praefectum, vitamque suam venenis petitam adseverantes inpetrarunt ut hi, quos suspectati sunt, ilico rapti conpingerentur in vincula, organarius Sericus et Asbolius palaestrita et aruspex Campensis. 9. verum negotio tepescente propter diuturnam morborum asperitatem, qua tenebatur Olybrius, morarum inpatientes hi, qui rem detulerunt, libello petiverunt oblato, ut examinandum iurgium praefecto mandaretur annonae, idque studio celeritatis concessum est. 10. accepta igitur nocendi materia Maximinus effudit genuinam ferociam pectori crudo adfixam, ut saepe faciunt amphitheatrales ferae, diffractis tandem solutae posticis. Cumque multiformiter quasi in proludiis negotium spectaretur, et quidam sulcatis lateribus nominassent nobiles aliquos tamquam usos artificibus laedendi per clientes aliosque humiles notos reos et indices, supra plantam, ut dicitur, evagatus tartareus cognitor relatione maligna docuit principem, non nisi suppliciis acrioribus [perniciosa facinora] scrutari posse vel vindicari, quae Romae perpetravere conplures. 11. his ille cognitis efferatus, ut erat vitiorum inimicus acer magis quam severus, uno proloquio in huius modi causas, quas adroganter proposito maiestatis inminutae miscebat, omnes quos iuris prisci iustitia divorumque arbitria quaestionibus exemere cruentis, si postulasset negotium, statuit tormentis adfligi. 12. utque congeminata potestas erectaque sublatius altiores consarcinaret aerumnas, Maximino Romae agere disposito pro praefectis sociavit ad haec cognoscenda, quae in multorum pericula struebantur, Leonem notarium, postea officiorum magistrum, bustuarium quendam latronem Pannonium, efflantem ferino rictu crudelitatem, etiam ipsum nihilo minus humani sanguinis avidissimum. 13. auxit obstinatum Maximini ingenium ad laedendum adventus collegae similis et litterarum cum ampla dignitate dulcedo. ideoque pedes huc et illuc exultando contorquens, saltare, non incedere videbatur, dum studebat inter altaria celsius gradientes, ut quidam memorant, imitari Brachmanas. 14. Iamque lituis cladium concrepantibus internarum, rerum atrocitate torpentibus cunctis, praeter multa cruda et inmitia, quorum nec diversitas conprehendi nec numerus potest, mors Marini causarum defensoris eminuit. quem ut ausum Hispanillae cuiusdam artibus pravis adfectasse coniugium, transeunter indiciorum fide discussa, supplicio letali damnavit. 15. et quoniam existimo, forsitan aliquos haec lecturos, exquisite scrutando notare, strepentes id actum esse prius, non illud, aut ea, quae viderint praetermissa: hactenus faciendum est satis quod non omnia narratu sunt digna, quae per squalidas transiere personas, nec si fieri fuisset necesse, instructiones vel ex ipsis tabulariis suppeterent publicis, tot calentibus malis et novo furore sine retinaculis imis summa miscente, cum iustitium esse, quod timebatur, non iudicium aperte constaret 16. Tunc Cethegus senator adulterii reus delatus, cervice perit abscisa, et Alypius nobilis adulescens, ob levem relegatus errorem, aliique humiles publica morte oppetiverunt: in quorum miseriis velut sui quisque discriminis cernens imaginem, tortorem et vincula somniabat et diversoria tenebrarum. 17. Eodem tempore etiam Hymetii praeclarae indolis viri negotium est actitatum, cuius hunc novimus esse textum. cum Africam pro consule regeret Carthaginiensibus victus inopia iam lassatis, ex horreis Romano populo destinatis frumentum dedit, pauloque postea cum provenisset segetum copia, integre sine ulla restituit mora. 18. verum quoniam denis modiis singulis solidis indigentibus venundatis, emerat ipse tricenos, interprehi conpendium ad principis aerarium misit. ideoque Valentinianus per nundinationem suspicatus parum, quam oportuerat, missum, eum bonorum parte multavit. 19. ad cuius cladem exaggerandam id quoque isdem diebus acciderat non minus exitiale. Amantius aruspex ea tempestate prae ceteris notus, occultiore indicio proditus, quod ob prava quaedam implenda ad sacrificandum ab eodem esset adscitus Hymetio, inductusque in iudicium, quamquam incurvus sub eculeo staret, pertinaci negabat instantia. 20. quo infitiante, secretioribus chartis ab eius domo prolatis, commonitorium repertum est manu scriptum Hymetii, petentis ut obsecrata ritu sacrorum sollemnium numina erga se imperatores delenirent, cuius extima parte quaedam invectiva legebantur in principem ut avarum et truculentum. 21. haec Valentinianus relatione iudicum doctus, asperius interpretantium facta, vigore nimio in negotium iussit inquiri. et quia Frontinus consiliarius ante dicti, minister fuisse conceptae precationis arguebatur, concisus virgis atque confessus ablegatus est in exilium ad Brittannos, Amantius vero damnatus postea rerum capitalium interiit. 22. post hanc gestorum seriem Hymetius ad oppidum ductus Ocriculum, audiendus ab Ampelio urbi praefecto et Maximino vicario, confestimque perdendus, ut apparebat, data sibi copia erectius imperatoris praesidium appellavit, nominisque eius perfugio tectus servabatur incolumis. 23. super hoc princeps consultus senatui negotium dedit. qui cum rem librata iustitia conperisset, eumque ad Boas Delmatiae locum exterminasset, aegre imperatoris iracundiam tulit, perciti vehementer, quod hominem addictum, ut ipse proposuerat, morti, clementiori sententia didicerat plexurm. 24. Ob haec et huius modi multa, quae cernebantur in paucis, omnibus timeri sunt coepta. et ne tot malis dissimulatis paulatimque serpentibus acervi crescerent aerumnarum, nobilitatis decreto legati mittuntur: Praetextatus ex urbi praefecto et ex vicario Venustus et ex consulari Minervius oraturi, ne delictis supplicia sint grandiora, neve senator quisquam inusitato et inlicito more tormentis exponeretur. 25. qui cum intromissi in consistorium haec referrent, negantem Valentinianum se id statuisse, et calumnias perpeti clamitantem moderate redarguit quaestor Eupraxius, hacque libertate emendatum est crudele praeceptum supergressum omnia diritatis exempla. 26. Circa hos dies Lollianus primae lanuginis adulescens, Lampadi filius ex praefecto, exploratius causam Maximino spectante, convictus codicem noxiarum artium nondum per aetatem firmato consilio descripsisse, exulque mittendus, ut sperabatur, patris inpulsu provocavit ad principem, et iussus ad eius comitatum duci, de fumo, ut aiunt, in flammam traditus Phalangio Baeticae consulari cecidit funesti carnificis manu. 27. Super his etiam Tarracius Bassus, postea urbi praefectus et frater eius Camenius et Marcianus quidam et Eusaphius, omnes clarissimi, arcessiti in crimen, quod eiusdem conscii uneficii aurigam fovere dicebantur Auchenium, documentis etiam tum ambiguis suffragante absoluti sunt Victorino, ut dispersus prodidit rumor, qui erat amicus Maximino iunctissimus. 28. Nec minus feminae quoque calamitatum participes fuere similium. nam ex hoc quoque sexu peremptae sunt originis altae conplures, adulteriorum flagitiis obnoxiae vel stuprorum. inter quas notiores fuere Claritas et Flaviana, quarum altera cum duceretur ad mortem, indumento, quo vestita erat, abrepto, ne velemen quidem secreto membrorum sufficiens retinere permissa est. ideoque carnifex nefas admisisse convictus inmane, vivus exustus est. 29. Paphius quin etiam et Cornelius senatores, ambo venenorum artibus pravis se polluisse confessi, eodem pronuntiante Maximino sunt interfecti. pari sorte etiam procurator monetae extinctus est. Sericum enim et Asbolium supra dictos, quoniam cum hortaretur passim nominare, quos vellent, adiecta religione firmarat, nullum igni vel ferro se puniri iussurum, plumbi validis ictibus interemit. et post hoe flammis Campensem aruspicem dedit, in negotio eius nullo sacramento constrictus. 30. Oportunum est, ut arbitror, explanare nunc causam, quae ad exitium praecipitem Aginatium inpulit iam inde a priscis maioribus nobilem, ut locuta est pertinacior fama. nec enim super hoc ulla documentorum rata est fides. 31. anhelans flatu superbo Maximinus, etiam tum praefectus annonae, nanctusque audaciae incitamenta non levia, tendebat ad usque Probi contemptum, viri summatum omnium maximi, iureque praefecturae praetorianae regentis provincias. 32. quod Aginatius indignissime ferrens dolensque in examinandis causis Maximinum ab Olybrio sibi praelatum, cum esset ipse vicarius Romae: familiari sermone docuit Probum occulte, facile vanum hominem recalcitrantem sublimibus meritis posse opprimi, si ille id fieri censuisset. 33. has litteras, ut quidam adseverabant, Probus ad Maximinum eruditiorem iam in sceleribus, conmendatumque principi pertimescens, nullo conscio praeter baiulum misit. hisque recitatis ita homo ferus exarsit, ut machinas omnes in Aginatium deinde commoveret, velut serpens vulnere noti cuiusdam adtritus. 34. accessit his alia potior insidiarum materia, quae eundem Aginatium obruit. Victorinum enim defunctum insimulabat, ut Maximini actus, dum supererat, venditantem, cuius ex testamento legata ipse sumpserat non aspernanda, parique petulantia Anepsiae quoque eius uxori lites minabatur et iurgia. 35. quae haec metuens, ut Maximini etiam muniretur auxilio, finxit maritum in voluntate, quam condiderat nuper, argenti tria milia pondo eidem reliquisse. qui aviditate nimia flagrans – nec enim hoc quoque vitio caruit – petit hereditatis medietatem. verum etiam hoc ut parum sufficienti nequaquam contentus aliud commentus est, ut arbitrabatur, honestum et tutum, et ne amitteret amplam sibi oblatam lucrandi uberis patrimonii, Victorini privignam Anepsiae filiam petit filio coniugem, idque adsentiente muliere prompte firmatum est. 36. Per haec et alia simili maerore deflenda, quae decolorabant speciem urbis aeternae, grassabatur per strages multiplices fortunarum homo cum gemitu nominandus, ultra forenses terminos semet extentans. namque et resticulam de fenestra praetorii quadam remota dicitur semper habuisse suspensam, cuius summitas quadam velut ansula colligaret nullis quidem indiciis fulta sed nocitura insontibus multis: et Mucianum Barbarumque apparitores aliquotiens discretim trudi iubebat, ad fallendum aptissimos. 37. hi tamquam heiulando casus, quibus se simulabant oppressos, iudicis exaggerando crudelitatem, remedium nullum aliud reis ad obtinendam vitam superesse eadem replicando saepe adseverabant, ni criminibus magnis petissent nobiles viros, quibus ad sui societatem adnexis facile eos absolvi posse firmabant. 38. Ob quae inplacabilitate ultra adposita iam pergente, manus vinculis sunt artatae conplurium, ortuque nobiles inculti videbantur et anxii. nec eorum culpari quisquam debuit cum salutantes humum paene curvatis contingentibus membris, persaepe clamantem audirent spiritus ferini latronem, nullum se invito reperiri posse insontem. 39. quae verba effectui propere iuncta terruissent profecto Numae Pompilii similis et Catonem. prorsus enim sic agebatur, ut nec in alienis malis quorumdam exarescerent lacrimae: quod in variis et confragosis actibus vitae plerumque contingit. 40. a iure tamen iustitiaque crebro discedens ferreus cognitor, erat uno quasi praecipuo tolerabilis. interdum enim exoratus parcebat aliquibus, quod prope vitium esse in hoc loco legitur apud Tullium «nam si inplacabiles iracundiae sunt, summa est acerbitas: sin autem exorabiles, summa levitas: quae tamen, ut in malis, acerbitati anteponenda est». 41. Post haec praegresso Leone acceptoque successore ad principis comitatum Maximinus accitus, auctusque praefectura praetoriana, nillilo lenior fuit etiam longius nocens ut basilisci serpentes. 42. in id tempus aut non multo prius scopae florere sunt visae, quibus nobilitatis curia mundabatur, idque portendebat extollendos quosdam despicatissimae sortis ad gradus postestatum excelsos. 43. Et quamlibet tempestivum est ad ordinem redire coeptorum, tamen nihil impedituri temporum cursus inmorabimur paucis, quae per iniquitatem curantium vicariam praefecturam in urbe contra quam oportuerat gesta sunt, quia ad nutum Maximini et voluntatem isdem ministris velut apparitoribus gerebantur. 44. post hunc venit Vrsicinus ad mitiora propensior, qui quoniam cautus esse voluit et civilis, rettulerat Esaiam cum aliis, ob commissum adulterium in Rufinam detentis, Marcellum maritum eius ex agente in rebus, reum inminutae maiestatis deferre conatis: ideoque ut cunctator contemptus et ad haec fortiter exsequenda parum conveniens e vicaria potestate discessit. 45. huic successit Hemonensis Simplicius, Maximini consiliarius ex grammatico, post administratam nec erectus nec tumidus sed obliquo aspectu terribilis, qui conpositis ad modestiam verbis acerba meditabatur in multos. et primo Rufinam cum universis auctoribus adulterii commissi vel consciis interfecit, super quibus Vrsicinum rettulisse praediximus, alios deinde conplures nullo noxiorum discrimine vel insontium. 46. in cruento enim certamine cum Maximino velut antepilano suo contendens, superare eum in succidendis familiarum nobilium nervis studebat, Busirim veterem et Antaeum imitatus et Phalarim, ut taurus ei solus deesse videretur Agrigentinus. 47. His in hunc modum ac talibus actitatis, Hesychia quaedam matrona ob intentatum crimen in domo apparitoris, cui custodienda est tradita, multa pertimescens et saeva, fulcro plumeo vultu contracto incubuit, et animam occluso narium spiramento effudit. 48. Adiunctum est his aliud haut mitius malum. Eumenius enim et Abienus ambo ex coetu amplissimo infamati sub Maximino in Fausianam feminam non obscuram, post Victorini obitum, quo iuvante vixere securius, Simplicii adventu perterrefacti, non secus volentis magna cum minis, ad secreta receptacula se contulerunt. 49. sed Fausiana damnata inter reos recepti, vocatique edictis, semet abstrusius amendarunt: quorum Abienus apud Anepsiam diu delitescebat. sed ut solent insperati casus adgravare miserabilis clades, Apaudulus nomine servus Anepsiae, verberatae coniugis dolore perculsus, negotium ad Simplicium detulit nocte progressus, missique apparitores indicatos e latebris abstraxerunt. 50. et Abienus quidem exaggerato crimine stupri, quod intulisse dicebatur Anepsiae, morte multatus est. mulier vero ut continendae vitae spem firmam dilato posset habere supplicio, adpetitam se nefariis artibus, vim in domo Aginati perpessam adseveravit. 51. haec, ut gesta sunt, auctius ad principem Simplicius rettulit, agensque ibi Maximinus infestus ob causam, quam supra docuimus, Aginatio, simultate una cum potestate in maius accensa, oravit inpense ut rescriberetur eum occidi: et inpetravit facile male sanus incitator et potens. 52. metuensque gravioris invidae pondus, ne pronuntiante Simplicio et consiliario suo et amico, periret homo patriciae stirpis, retinuit apud se paulisper imperiale praeceptum, haerens et ambigens, quemnam potissimum exsecutorem atrocis rei fidum inveniret et efficacem. 53. tandemque, ut solent pares facile congregari cum paribus, Doryphorianus quidam repertus est Gallus, audax ad usque insaniam, cui hanc operam implere brevi pollicito deferri providit vicariam, et commonitorium cum Augusti litteris tradidit, instruens hominem saevum quidem et rudem, qua celeritate Aginatium sine ullo deleret obstaculo, dilatione qualibet inventa, forsitan evasurum. 54. festinavit, ut mandatum est, Doryphorianus magnis itineribus Romam, et inter administrandi initia magna quaeritabat industria, qua vi senatorem perspicui generis interficeret iuvantibus nullis. cognitoque eum iam pridem repertum in villa propria custodiri, ipse tamquam caput sontium pariterque Anepsiam horrore medio tenebrarum audire disposuit, quo tempore hebetari solent obstrictae terroribus mentes: ut inter innumera multa Aiax quoque Homericus docet optans perire potius luce, quam pati formidinis augmenta nocturnae.
Ñòðàíèöû: 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8, 9, 10, 11, 12, 13, 14, 15, 16, 17, 18, 19, 20, 21, 22, 23, 24, 25, 26, 27, 28, 29, 30, 31, 32, 33, 34, 35, 36, 37, 38, 39, 40, 41, 42, 43, 44, 45, 46, 47, 48, 49, 50, 51, 52, 53, 54, 55, 56, 57, 58, 59, 60, 61, 62, 63, 64, 65, 66, 67, 68, 69, 70, 71, 72, 73
|
|