Vita Caroli
ModernLib.Net / Европейская старинная литература / Carolus iv / Vita Caroli - Чтение
(стр. 1)
Carolus IV
Vita Caroli
Capitulum I
Secundis sedentibus in thronis meis binis, binas mundi vitas agnoscere et meliorem eligere. Cum binam faciem in enigmate respicimus, memoriam de ambabus vitis habemus. Quia sicut facies, que videtur in speculo, vana et nichil est, ita et peccatorum vita nichil est. Unde Aquilaris in evangelio ait: «Et sine ipso factum est nichil». Quomodo autem factum est nichil peccatoris opus, cum ipse id fecerit? Peccatum uero fecit, sed non opus. Opus denominatur ab optacione, et peccator semper optat delicias et inquinatur per eas. Fraudatur vero in desiderio suo, quia corruptibilia desiderat, que ad nichilum rediguntur. Et sic sepelitur vita sua cum ipso; quia cum carnalia corrumpuntur, desideria sua finiuntur. De secunda autem vita ait Aquilaris: «Quod factum est in ipso, vita erat, et vita erat lux hominum.» Quomodo autem faciemus vitam in eo, ut vita sit lux nostra, docet nos salvator dicens: «Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum, in me manet et ego in eo. Qui vivunt de tali cibo spirituali, manent in eternum.» Quomodo de ipso vivant, advertamus. Nonne si carnaliter varia cibaria et corruptibilia comedimus, appetitum ad ea nos oportet habere, et interiora nostra amplecti desideranter, et ea mittere per organa corporis nostri, ut convertantur in sanguinem; ut spiritus, qui in sanguine manet, [cum) vita nostra inibi possit manere? Sed quia carnalia corruptibilia sunt, homo moritur. Qui autem comedit cibum illum spiritualem, de quo anima vivit: nonne oportet, quod homo in anima sua illum appetat et desideranter recipiat, ac diligenter in caritate amplectatur, ut scintille illius cibi fervore dulcedinis et amoris in eo generentur, in quibus anima nutrimentum suum habeat vitale, et in eo maneat? Et sicut in illo nutrimento nil corruptum est, ita manentes in ipso carent omni corrupcione, et vivent in eternum. Quod salvator affirmat, dicens Johannis VIo: «Hic est panis vivus de celo descendens, et si quis de ipso manducaverit, non morietur in eternum.» Vita eterna est lux hominis, que sine deo effici non potest. Et ideo dicit idem Aquilaris: «Et vita erat lux hominum», quoniam aliam vitam reputat mortem. Et vere est mors, quia amarissima est. Quid autem amarius, quam amatores deliciarum et has penas sustinere? Non enim sunt mortui tantum, sed omni hora moriuntur. Viventes autem in vita eterna bene dicuntur viventes, quia vi morti restiterunt delicias carnales refutando, et ceperunt in premio delicias sempiternas. Sed multi comedunt spiritualem cibum sine appetitu et desiderio et evomunt illum de cordibus suis. Ve illis! quia reatus illorum cum Iuda describitur, et porcio eorum cum Dathan et Abiron, nec proderit animabus ipsorum ad nutrimentum. Nonne cognoscitis, quod si bestia comedit sine appetitu, non provenit ei ad nutrimentum, sed dolore torquetur? Multo magis vos torquebimini, quia pena vestra erit eterna, sicut cibus est eternus. Quorum vestigia, vos obsecro, cavete, sed in nutrimentum animarum vestrarum cibum illum desiderate recipere et sine ipso nolite vivere, ut in eternum vivatis; et «non in solo pane vivit homo, sed ex omni verbo, quod procedit de ore dei». Nam panis celestis non solum est panis, sed et caro et verbum; que si sola esset, non haberet nutrimentum vite eterne. Quomodo autem ille panis sit caro, ait salvator: «Panis, quem ego dabo, caro mea est.» Que caro verbum est, prout Iohannes in evangelio ait: «Et verbum caro factum est.» Quod verbum deus erat, de quo idem: «Et deus erat verbum.» Et sic iste panis caro, verbum et deus est. Quem panem qui sumere vult, accipere oportet carnem, verbum et deum in illo pane celesti, qui panis angelorum nuncupatur. In sumpcione panis oportet, ut sumatur verbum veritatis. De quo verbo Christus ait: «Ego sum veritas et vita.» Qui verbum veritatis non accipit sumendo, non accipit panem illum. Oportet ergo eum, qui panem sumit, carnem sumere. Quia cum eum dominus discipulis suis traderet, dixit: «Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur», et sanguinem eiusdem carnis dedit eis dicens: «Hic est calix sanguinis mei novi et eterni testamenti, qui pro multis effundetur.» Cum autem homo sumit illam carnem, perdat carnem suam, et tradat eam pro Christo, tollensque crucem suam sequatur eum, ut particeps fiat mortis et passionis eius, participans in futuro gloria nominis sui. Cum autem carnem sumit, oportet eum et panem illum sumere verum, prout ipse ait: «Ego sum panis verus, qui de celo descendi.» Confirmavit nobis ipse Christus novum et eternum testamentum per panem illum. De qua confirmacione David canit in psalmo: «Et panis cor hominis confirmet.» David autem non inmerito figurative de eterno pane loquitur. Nam domus eius Bethlem vocatur, quod interpretatur domus panis. De hac domo voluit deus Christum suum nasci, qui est verus panis. Et ideo nominat eum scriptura de domo David, id est de domo panis. Confirmet autem ille panis corda et animas vestras in sancta dileccione et caritate sua, ut sic valeatis transire per regna temporalia, ut non amittatis eterna. Amen.
Capitulum II
Cum autem regnabitis post me decorati diademate regum, mementote, quod et ego rexi ante vos, et in pulverem redactus sum et in lutum vermium. Similiter vos cadetis transeuntes ut umbra et velud flos agri. Quid valet nobilitas aut rerum affluencia, nisi assit pura consciencia cum fide recta et spe sancte resurreccionis? Non estimetis vitam vestram sicut impii, non recte cogitantes: cum exiguum sit, quod estis, quia a deo creati et ex nichilo nati sitis et post hoc ad nichilum redigamini, tanquam non fuissetis. Scitote vos habere patrem eternum et filium eius, dominum nostrum Jesum Christum, qui primogenitus est in multis fratribus, qui vos vult participes fieri regni sui, si mandata eius servaveritis, et non inquinaveritis mentes et consciencias, et voluntate sanguinis et carnis vestre efficiemini filii dei, prout Johannes in evangelio dicit: «Dedit eis potestatem filios dei fieri.» Si igitur vultis effici filii dei, mandata patris vestri servate, que anunciavit vobis per filium suum, dominum nostrum Jesum Christum, regem celestem, cuius typum et vices geritis in terris. Mandatum vero maius est: «diligere dominum deum ex toto corde et ex tota anima, et proximum sicut semet ipsum.» Si ea dileccione deum diligetis, animas vestras, pro ipso ponere non formidabitis, et non timebitis eos, qui corpus quidem possunt interficere, animam vero perdere non valent. Sed timebitis patrem vestrum, qui potens est salvare et mittere in iehennam sempiternam. Si vero in timore domini ambulaveritis, sapiencia vestrum erit inicium, et iudicabitis fratres vestros in iusticia et equitate, prout ipsi iudicari speratis a domino; nec sic deviabitis in devium, quia via domini recta est. Eritque misericordia vestra super egenos et pauperes, prout optatis misericordiam consequi de egestate et fragilitate vestra a domino. Et sapiencia vestra fortificabitur in robore domini, et ponet ut arcum ereum brachium vestrum et conteretis bella forcia, et cadent impii coram vobis, iusti autem gaudebunt. Cogitaciones quoque inimicorum vestrorum deus dissipabit et docebit vos facere iusticiam et iudicium. Revelabit vobis secreta, scrutinium iustum ostendet vobis et non palliabit vir astutus maliciam suam ante faciem vestram, quia spiritus sapiencie et intellectus domini erit in vobis. Et velabuntur oculi iniustorum coram vobis, tolletque deus de cordibus eorum verbum, et amentes erunt proposiciones eorum. Iustus autem salvabit vitam suam, sicque erit honor regis, quia honor regis iudicium diligit. Et sceptra vestra florebunt coram domino, quia porrexistis ea lapso et inopem extraxistis de laqueo venancium. Diademataque vestra splendebunt, et facies vestre illustrabuntur, quia oculi sapiencium in ipsa respicient et laudabunt dominum dicentes: «Adiciat dominus dies regis super dies eius.» In generacione iustorum benedicetur semen vestrum. Avariciam si odio habueritis, affluent vobis divicie; quibus nolite cor apponere, sed thesaurisate vobis sapienciam, quoniam in possessione eius multa dominacio. Avarus autem non dominatur, sed subditus est pecunie dicioni. Perversa consorcia atque consilia fugite, quia cum sanctis sancti eritis, et cum perversis pervertemini; morbus namque contagiosus est peccatum. Apprehendite igitur disciplinam domini, ne quando irascatur, et pereatis de via iusta, cum in brevi exarserit ira eius. Si peccare vos contigerit, tedeat animam vestram vite vestre, donec recurratis ad fontem pietatis et misericordie. Quamquam humanum sit peccare, diabolicum tamen est perseverare. Nolite peccare in spiritum sanctum, peccando in confidenciam dei, quia spiritus dei sanctus elongatur a vobis; putandum est, quod spiritus sanctus peccati zelator est. Non date in vobis locum ire, sed mansuetudini, que mansuetudo vincit iram et paciencia maliciam. Nolite invidere alterutrum, sed caritatem pocius habete invicem, quia invidia generat odium. Qui odit, non amatur, et in furore suo peribit, qui vero caritatem habet, diligit, et est dilectus deo et hominibus. Si exaltari cuperit cor vestrum, humiliate vos, nec veniat vobis pes superbie. Superbia ingrata est creatori et benefactoribus, et ideo non habet superbus graciam nec coram deo nec coram hominibus. Conteret autem eam dominus in fine, deponens potentes de sede et exaltans de pulvere humiles, ut sedeant cum principibus et solium glorie teneant. Nolite crapulari a cibo et potu, sicut faciunt hii, quorum deus venter est, quorum gloria et finis fecium accumulacio est. Nolite renes vestros coinquinare, sed lumbos vestros precingite, fortitudine mentis concingimini [coniugium] amplectendo. Quoniam spiritus sanctus effugiet luxurie se dantes, nec habitabit in corporibus subditis peccato. Abstinete vos a malo accidie, ne vos trahat gravedine sua in profundum inferni.
Cavete ergo vobis ab omni peccato in etate tenera, quia parvus error in principio magnus erit in fine. Sed ambulate in lege domini sine macula, ut benediccionem accipiatis ab eo, qui ait: «Beati inmaculati in via, qui ambulant in lege domini,» ut sitis tamquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo, et folium eius non defluet, sed asscriptum erit in libro vite, ubi asscripta sunt nomina iustorum. Quod vobis prestare dignetur, qui dignus fuit aperire librum et signacula eius.
Capitulum III
Successioni vestre diligenter scripsi verba preassumpta sapiencie et timoris dei, quantum mea parvitas divini auxilii capax fuit. Nunc de vana et stulta vita mea vobis scribere cupio, ac de exordio transitus mei mundani, ut cedere vobis valeant in exemplum. Graciam autem michi a deo infusam et amorem studii, quod mei pectoris habuit tenacitas non tacebo; ut tanto magis speretis in divino auxilio in laboribus vobis succurrere, quanto patres et predecessores vestri vobis magis annunciant. Nam et scriptum est: «Patres nostri annunciaverunt nobis.» Cupio ergo vos non latere, quod Heinricus septimus, Romanorum imperator, genuit patrem meum nomine Johannem ex Margareta, ducis Bravancie filia. Qui duxit uxorem nomine Elyzabeth, filiam Wenceslai secundi, Boemie regis, et obtinuit regnum Boemie cum ea, quia masculinus sexus in progenie regali Boemorum defecerat. Et expulit Heinricum, Karinthie ducem, qui habebat in uxorem sororem seniorem uxoris sue dicte, que mortua est in posterum sine prole, qui regnum Boemie causa eiusdem sororis ante eum obtinebat, prout clarius in cronicis Boemorum continetur. Genuitque idem Johannes, rex Boemie, cum Elyzabeth regina primogenitum suum nomine Wenceslaum anno domini millesimo trecentesimo XVI pridie idus Maii hora prima in Praga. Deinde alium filium nomine Ottogarum, qui in puerili etate decessit. Demum genuit et tercium nomine Johannem. Habuitque predictus rex duas sorores desponsatas, unam tradidit Ungarorum regi Karoli Primo, que sine liberis mortua est; secundam vero dederat Karolo, Francorum regi. Ipso regnante in Francia anno incarnacionis domini millesimo trecentesimo vicesimo tercio, misitque me meus pater iam dictus ad dictum regem Francie me existente in septimo anno puericie mee; fecitque me dictus rex Francorum per pontificem confirmari et imposuit michi nomen suum equivocum videlicet Karolus et dedit michi in uxorem filiam Karoli, patrui sui, nomine Margaretam dictam Blanczam. Mortuaque est uxor sua, soror patris mei, anno illo sine prole. Demum idem rex aliam sibi matrimonio copulavit. Dilexitque me prefatus rex valde, et precepit capellano meo, ut me aliquantulum in litteris erudiret, quamvis rex predictus ignarus esset litterarum. Et ex hoc didici legere horas beate Marie virginis gloriose, et eas aliquantulum intelligens cottidie temporibus mee puericie libencius legi, quia preceptum erat custodibus meis regis ex parte, ut me ad hoc instigarent. Rex autem predictus non erat avarus pecunie et utebatur bono consilio et curia ipsius resplendebat senum principum tam spiritualium quam secularium congregacione.
Facta est autem magna dissensio inter regem Anglie, qui erat temporibus illis, et inter predictum regem Francie. Rex autem Anglie habebat in uxorem sororem predicti regis, quam idem rex expulit de Anglia una cum filio suo primogenito nomine Eduardo. Que veniens ad fratrem suum permansit in Francia in exilio una cum suo primogenito. Rex vero Francie indignatus propter expulsionem sororis sue et sororini rogavit socerum meum Karolum, patruum suum, ut vindicaret tantam verecundiam progeniei ipsorum factam. Qui assumpto exercitu intravit Aquitaniam, et quasi eam in toto devicit, excepto Burdegalis cum aliquibus fortaliciis sive castris Reversusque dictus Karolus in Franciam triumpho obtento, tradidit filiam filie sue, comitisse Hanonie, sororis mee uxoris, filio predicti regis Anglie Eduardo tempore exilii in uxorem, associataque sibi comitiva misit ipsum in Angliam. Qui invaluit in patrem et captivavit eum, et privavit eum regno, et imposuit sibi diadema. Eodem anno interemptus fuit in carceribus pater filii predicti.
In illo eciam anno mortuus est Karolus, socer meus, et dimisit filium primogenitum nomine Philippum. Eodem quoque anno in purificacione beate Marie obiit Karolus, Francorum rex, relicta uxore pregnante, que peperit filiam. Et cum de consuetudine regni filie non succedant, provectus est Philippus, filius soceri mei, in regem Francie, quia propinquior erat heres in linea masculina. Assumpsitque dictus Philippus consiliarios predecessoris sui, sed eorum consiliis minime acquiescens avaricie se contulit. Fuitque unus inter consiliarios suos, vir prudentissimus, Petrus, abbas Fiscanensis, nacione Limovicensis, homo facundus et litteratus, omnique morum honestate circumseptus, qui in die cinerum anno primo regni Philippi missam celebrans sic industriose predicavit, quod ab omnibus fuit commendatus. Ego vero eram in curia predicti regis Philippi, cuius sororem habebam, post mortem predicti Karoli, cum quo fueram quinque annis. Placuit autem michi predicti abbatis facundia seu eloquencia in eodem sermone, ut tantam contemplacionem haberem in devocione ipsum audiens et intuens, quod intra me cepi cogitare dicens: Quid est, quod tanta gracia michi infunditur ex homine isto? Cepique demum sui noticiam, qui me multum caritative ac paterne confovebat, de sacra scriptura me sepius informando.
Fuique duobus annis post mortem Karoli in curia regis Philippi. Post hos duos annos remisit me idem rex cum uxore mea, sorore sua, nomine Blancza, ad patrem meum Johannem, regem Boemie, in civitatem Luczemburgensem, qui comitatus erat patris mei ex successione patris sui divine memorie Heinrici imperatoris. Qui cum esset comes Luczemburgensis, electus fuit in regem Romanorum, prout in cronicis Romanis plenius, quomodo aut quanto tempore regnaverit, continetur.
Capitulum IV
Reversus itaque de Francia inveni patrem meum in comitatu Luczemburgensi, occupante temporibus illis imperium Ludovico de Bavaria, qui se scripsit Ludovicus quartus, qui post mortem Henrici septimi, avi mei, in Romanorum regem in discordia fuit electus contra Fridricum, ducem Austrie. Quem Ludovicum elegerunt et cum eo steterunt usque ad suum triumphum, quo captivavit eundem Fridericum, ducem Austrie, suum adversarium, Johannes, rex Boemie, pater meus, Maguntinensis, Treverensis et Waldemarus ultimus Brandenburgensis. Cum Fridrico autem fuerunt: Coloniensis, dux Saxonie et comes Palatinus. Qui Ludovicus Romam postea accesserat; et diadema imperiale contra voluntatem pape Johannis XXII ab episcopo Venetorum et munus consecracionis recepit. Et post hoc creaverat antipapam nomine Nicolaum, ordinis Minorum, qui post hoc traditus fuit ad manus pape et in penitentia mortuus fuit. Et iam reversus fuit in Germaniam, prout in cronicis Romanorum plenius apparet.
Illo vero tempore cum reversus fueram de Francia in comitatum Luczemburgensem et inveneram patrem meum ibidem, obsederat dux Austrie civitatem Columbariensem in Alzacia, et Ludovicus eam liberare non poterat. Accessit pater meus ad eosdem, et concordavit dictum ducem cum Ludovico. Deinde ivit in comitatum Tyrolis ad ducem Karinthie, quem expulerat de regno Boemie. Cuius uxor prima mortua fuerat, soror matris mee; demum tamen acceperat aliam uxorem, sororem ducis de Brunswych, cum qua habuit unicam filiam, quam copulavit fratri meo Johanni in uxorem et post mortem suam constituit sibi omnes suos principatus. Deinde pervenit pater meus in civitatem Tridentinam. Et illo tempore mortua est mater mea in die beati Wenceslai martiris in Praga. Moram autem in Tridento patre meo trahente date fuerunt sibi in Lombardia civitates: Brixiensis civitas, Pergamum, Parma, Cremona, Papia, Regium, Mutina; in Tuscia vero Luca cum omnibus districtibus et comitatibus ad eandem pertinentibus. Ad quas pater meus accedens post hec mansionem fecit in Parma. Vicecomes [postea] eas in suum suscepit regnum Akzo de Mediolano, qui regebat pro tunc civitates Mediolanum [et] Novariam, quas in vicariatu eodem tempore a patre meo susceperat.
Tempore illo misit pater meus in comitatum Luczemburgensem pro me. Ego autem arripui iter per civitatem Metensem, per ducatum Lothringie, per Burgundiam et Sabaudiam usque in civitatem Lausanensem super lacu. Deinde trasivi montes Brige, et veni in territorium Novariense, et abinde veni in parasceve in civitatem Papie, quam tenebat pater meus.
In die autem pasche, scilicet tercia die postquam veneram, intoxicata fuit familia mea, et ego divina me gracia protegente evasi, quia missa magna prolixe agebatur, et communicaveram in eadem et nolui comedere ante missam. Cum autem irem ad prandium, dictum fuit michi, quod familia mea subito in infirmitatem ceciderit, et specialiter illi, qui ante prandium comederant. Ego autem sedens in mensa comedere nolui, et eramus omnes territi. Et sic aspiciens, vidi hominem pulchrum et agilem, quem non cognovi, qui deambulabat coram mensa fingens se mutum. De quo habita suspicione ipsum captivare feci. Qui post multa tormenta tercia die locutus est, et confessus fuit, quod ipse in coquina cibariis toxicum immiserat de iussu et procuracione Azzonis, Vicecomitis Mediolanensis. De illo autem toxico fuerunt mortui: Johannes dominus [de] Berge, magister curie mee, Johannes de Honkirin, Symon do Keyla, qui deserviebat mense mee, et quam plures alii. Ego autem manebam illo tempore in monasterio sancti Augustini, ubi corpus suum iacet in Papia, de quo monasterio expulerat Ludovicus de Bavaria abbatem et canonicos regulares illius monasterii, quos ego revocans in predictum monasterium introduxi. Quod monasterium post obitum illorum fratrum papa Iohannes Augustinensibus, quorum ordo hodierna die possidet, contulit, dominante patre meo, quibus pater meus possessionem tradidit. Deinde ivi ad patrem meum in civitatem Parmensem, et eram intrans annum sextum decimum. Pater autem meus commisit regimen omnium illorum et tuicionem mei domino Ludovico de comitibus Sabaudie, qui erat socer Aczonis Vicecomitis et gubernatoris Mediolanensis. Recedens de Parma ivit in Franciam, et tradidit filiam suam secundogenitam, sororem meam, nomine Gutam Iohanni, filio primogenito Philippi, regis Francie. Primogenitam autem Margaretam habebat Henricus, dux Bavarie.
Tempore illo, quo remanseram cum dicto domino Ludovico de Sabaudia in Italia, fecerunt ligam secrete contra me et patrem meum Robertus, rex Apulie, Florentini, Vicecomes Aczo, gubernator Mediolanensis, gubernator Veronensis, qui tempore illo tenebat Paduam, Trevisum, Vincenciam, Feltrensem et Belunensem civitates, gubernator Mantuanus, qui ante nobis promiserat fidelitatem, Ferariensis gubernator et diviserunt inter se occulte civitates, quas tenebam: Veronensi Brixensem et Parmensem civitates, Mantuano Regium, Ferrariensi Mutinam, Mediolanensi Papiam, Pergamum et Cremonam, Florentinis Lucam. Et sic omnes, subito habentes prodiciones occulte in civitatibus, antequam diffidarent, irruerunt in nos. De ipsis nullum timorem pro tunc habebamus, quia pepigerant fedus nobiscum et iuraverant nobis litterisque firmaverant patri ac nobis fideliter assistere. Et intravit Veronensis in Brixiam, Mediolanensis obsedit Pergamum et habuit illam subito. Papienses rebellaverunt contra nos et receperunt dominium per se videlicet illi de Beccaria, de quibus magis resumebamus quam de aliquibus in illa civitate. Et sic omnes isti colligati fecerunt validissimam guerram ex omnibus partibus contra nos. Dominus autem Ludovicus de Sabaudia predictus, commissarius noster et tutor, bene previdisset aliqua pericula, sed non apposuit remedium, et nescio, quo motus spiritu, forte amore generi sui Aczonis Vicecomitis supradicti, recessit de Parma, nos relinquens in angustia. Illi autem de Rubeis, cives Parmenses, et illi de Fuliano et de Manfredis de Regio, et illi de Piis de Mutina, et illi de Punczonibus, Senibus de Cremona, et domini Symon et Philippus de Pistorio capitaneus Lucce assumpserunt factum meum fideliter et apposuerunt omne consilium et auxilium, quod poterant, prout in sequenti pagina clarius describitur.
Capitulum V
Tunc prenominati coniuratores fecerunt validum exercitum ante civitatem nostram Mutinam et steterunt ibi per sex septimanas, scilicet Mediolanensis, Veronensis, Ferariensis et Mantuanus. Elapso tempore sex septimanarum, cum devastassent dioceses et comitatus Mutinensis et Regii civitatum, recesserunt et posuerunt potenciam eorum et exercitum ante castrum sancti Felicis Mutinensis diocesis. Et cum ibi exercitus diu stetisset, pactaverunt illi de castro cum eis, quod si infra mensem, videlicet usque in diem beate Katherine, qui expirabat eodem die, ipsis non succurreretur per nos, eis castrum traderetur. Parmenses vero, Cremonenses, Mutinenses et de Regio hoc audientes congregaverunt potenciam eorum, accesseruntque ad nos dicentes: Domine, obviemus destruccioni nostre prius, quam in toto deleamur. Tunc accepto consilio exivimus ad campos castraque metati sumus, et de civitate Parmensi in die beate Katherine pervenimus ibidem, quo die castrum dedebat tradi ad manus inimicorum. Et circa horam nonam cum mille et ducentis galeatis et cum sex milibus peditum contra inimicos, qui bene totidem vel plures fuerant, pugnam arripuimus. Et duravit bellum ab hora nona usque post occasum solis. Et ex utraque parte fuerunt interfecti quasi omnes dextrarii et aliqui equi, et eramus quasi devicti, et dextrarius, in quo residebamus, eciam interfectus est. Et relevati a nostris sic stando et respiciendo, quod eramus quasi superati, iamque pene in desperacione positi aspeximus. Et ecce eadem hora inimici fugere inceperunt cum vexillis eorum, et primo Mantuani, demum plures eos sunt secuti. Et sic per dei graciam victoriam obtimimus de inimicis nostris, octingentos galeatos in fuga captivando et quinque milia peditum interficiendo. Et sic per hanc victoriam liberatum fuit castrum Sancti Felicis. In hoc bello accepimus cum ducentis viris strenuis militarem dignitatem. Sequenti vero die reversi sumus cum magno gaudio in Mutinam cum preda et captivis. Et dimissis gentibus nostris reversi sumus in Parmam, ubi curiam nostram pro tunc tenebamus. Post transivimus in Luccam in Tuscia, et ordinavimus guerram contra Florentinos et edificavimus castrum pulchrum cum oppido muris vallato in cacumine montis, qui distat decem miliaribus a Lucca versus vallem Nebule, et imposuimus ei nomen Mons Karoli. Et post hec reversi sumus ad Parmam, dimisso regimine domino Symoni Philippi de Pistorio, qui ante ex parte nostra bene rexerat et oppidum Barcze in Garimano super inimicos acquisierat et multa alia bona in suo regimine fecerat. Cum autem Parmam pervenissemus, aggravati eramus ex parte inimicorum ex omni parte validissime. Sed hiemis austeritas nobis profuit, que tantum invaluerat, quod nemo in campis persistere valebat.
Eodem tempore incepti fuerunt tractatus inter Veronenses ac inter inimicos nostros ex parte una, et Marsilium de Rubeis, Gibertum de Fuliano, Manfredum de Piis, Parme, Regii et Mutine pociores, qui quasi gubernatores erant earum. Deinde eciam convenerunt ipsi cum pociori consilio Veronensium in quadam ecclesia parva diocesis Regii, et contra me tractaverunt, ut me traderent et se unirent, fecerunt[que] legere missam volentes iurare super corpore Christi, illos tractatus firmos tenere. Actumque est, cum sacerdos sacramentum confecisset, post elevacionem in eadem missa obscuritas cum turbine venti valde magna facta est in ecclesia, ita quod omnes territi fuerunt. Et postquam lux reversa fuit, sacerdos ante se in altari corpus Christi non reperit. Tunc dolenter stabant omnes obstupefacti, et sic alter alterum inspicientes, inventum est corpus domini ante pedes Marsilii de Rubeis, qui erat caput et doctor istius tractatus. Et tunc omnes una voce dixerunt: Quod facere decrevimus deo non placet. Et sic [consilio] dimisso quilibet ad propria remeavit. Tunc sacerdos, qui missam celebravit, ivit in civitatem Regii et nunciavit episcopo ea, que gesta fuerant. Episcopus misit eum ad Hostiensem cardinalem, legatum tunc Lombardie, qui erat in Bononia. Legatus autem cum episcopo ista intimaverunt vicario meo Egidio de Berlario Francigene in civitate Regii, ut me premuniret, quatenus michi caverem de hiis conspiratoribus prenominatis. Qui vero sic conspirare nitebantur, penitencia ducti michi amplius fideliter astiterunt et firmiter mecum quasi fratres permanserunt nichil in cordibus suis abscondendo. Una dierum Gibertus de Fuliano septimus de ipsis dixit: Nunquam possem letus esse, si corpus domini ante pedes meos fuisset inventum, sicut ante pedes Marsilii de Rubeis, et bene deus precavit nos, ne faceremus ea, que pocius quam faceremus mori vellemus. Ego autem sub silencio pertransivi tamquam inde nichil scirem.
In illis temporibus audiens pater meus oppressiones, quas paciebar ab inimicis, fecit congregacionem cum multis in Francia, de quibus erant capitanei episcopus Beluacensis, comes de Eu, constabilis regni Francie, comes Sacri Cesarii et quam plurimi alii comites et barones. Et transierunt de Francia in Sabaudiam, deinde per Alpes usque in marchionatum Montis Ferrati, et de marchionatu transierunt per Lombardiam usque in Cremonam et de Cremona usque in Parmam.
Et erat numerus galeatorum circa mille sexcentos, qui nobis venerant in adiutorium. Deinde pater noster cum exercitu congregato[ivit] ad succurrendum castro Papiensi, quod se adhuc tenebat contra civitatem nostro nomine. Et posuimus castra et obsedimus civitatem Papie et eramus bene tria millia galeatorum. Et destruximus suburbia et monasteria suburbiorum et replevimus castrum, cui in auxilium veneramus, victualibus et hominibus ipsum renovando; sed civitatem per castrum non potuimus obtinere, quia fossata et propugnacula inter civitatem et castrum cives fecerant, ita quod ingressus ad eos non patebat, et ipsi habebant mille galeatos de Mediolanensibus in suum auxilium. Et postquam ibi stetimus decem diebus, inde recessimus castra metantes prope Mediolanum et devastavimus valde comitatum et districtum Mediolanensem. Et abinde transivimus versus Pergamum, ubi habuimus per quosdam amicos nostros tractatus, qui debebant nobis aperire unam portam civitatis. Et sic ordinatum fuerat, quod in aurora deberet intrare aliqua pars gentis nostre, et post hec deberet eos sequi una acies magna et intrare post eos et retinere civitatem, donec pater noster una nobiscum cum toto exercitu eadem die veniremus. Et sic factum est, quod amici nostri in civitate Pergami, scilicet illi de Collisionibus, aperuerunt portam et primi nostri intraverunt. Secunda vero acies noluit eos sequi, nescio quo mota spiritu, et tunc primi, qui pro tempore steterunt in civitate, exierunt civitatem, quia non poterant soli resistere inimicis, et multi amici nostri cum eisdem evaserunt; residui vero, qui remanserant, captivati sunt et suspensi sunt ultra muros, quorum numerus erat ultra quinquaginta. Cumque pater noster nobiscum supervenissemus, videntes, que gesta fuissent et neglecta, turbati sumus valde cum toto exercitu nostro. Post aliquos dies transeuntes flumen Ade reversi sumus per territorium Cremonense in civitatem Parme.
Capitulum VI
Post hec pater noster ivit Bononiam ad Hostiensem cardinalem nomine Beltrandum, tunc legatum a latere sedis apostolice in Lombardia, qui temporibus illis regebat civitatem Bononiensem et alias plures, videlicet Placenciam, Ravennam et totam Romandiolam ac marchiam Anchonitanam, et tractavit cum eo, quod ipse confederatus est nobiscum et factus est inimicus nostrorum inimicorum; nam et ante erat inimicus gubernatoris Ferrariensis propter causam ecclesie sancte et suam, qui cum inimicis confederatus erat, paratus in adiutorium ipsis et ipsi sibi. Et dedit nobis prefatus cardinalis auxilium gencium et pecuniarum, posuitque prefatus legatus exercitum et castra contra hostes temporibus illis in suburbiis civitatis Ferrariensis, quorum capitaneus fuit postea comes de Ariminiaco.
Demum eadem estate post pentecosten congregavit pater noster magnum exercitum et premisit nos in civitatem Cremonensem de Parma ultra Padum cum quingentis galeatis, quos misit ante castrum Piczignitonis, quod rebellaverat contra nos et contra civitatem sue diocesis Cremonensis et astabat deserviendo Papiensibus et Mediolanensibus. Et remanseramus in Cremona vix cum viginti galeatis. Tunc repente fortificati sunt inimici, et augebatur numerus cottidie, ita quod illi, qui erant ante castrum, muniverunt se fossatis, auxilium nostrum exspectantes.
Страницы: 1, 2, 3, 4
|
|